Die Gesammtheit der Dänischen Vasallen in Esthland ersucht den König Erich von Dänemark, die Rückgabe der den Kaufleuten weggenommenen Güter zu verfügen, den 14. Febr. 1296.
Illustri ac magnifico principi, domino suo Erico, Dei gratia Danorum Slavorumque regi, duci Estoniae, universitas vasallorum suorum, in Estonia constituta, obsequim promptissimum ad omnia debitum ac fidele. Summa nobis, immo et generaliter, advocatis vestris, gravi conquestione mercatores intimarunt, quod ipsis bona sua trans Narwiam in iurisdictione Rutenica sint ablata et ad septa castrorum vestrorum deducta, super quibus domino Henrico de Orghys et suis complicibus culpam realem impingunt. Cum igitur leges et iura terrae vestrae per huiusmodi factum infirmari plus, quam debeant, dignoscantur, et ab ipsis Rutenis hostilis insultus periculum suboriri multiplex videatur, supplicamus ingenuitati vestrae, rogantes humiliter ac devote, quatenus sic in praemissis ordinare dignemini, ut, quod actum est illicite, revocetur, et terra vestra mercatoresque praedicti consueta libertate sua uti valeant et gaudere. Quod autem dominus Helmoldus de Lode, praesentium exhibitor, nuntius noster, in hiis egerit, ex parte omnium nostrum fieri cognoscatis, super quo sigilla nostra praesentibus duximus apponenda. Datum Revaliae, in die b. Valentini.
Liv-, Esth- und Curländisches Urkundenbuch nebst Regesten. Herausgegeben von Dr. Friedrich Georg von Bunge. Dritter Band. Reval 1857. No DLXII, a.