Helmold von Lode, Ritter, ertheilt den Lübeckern Befreiung vom Zoll und Ungeld, so wie vom Strandrecht, den 25. Mai 1296.


In Dei nomine, amen. Omnibus, ad quos praesens scriptum pervenerit, Helmoldus, miles, dictus de Lodhe, in perpetuum. Ad omnium tam praesentium, quam futurorum notitiam volumus pervenire, quod nos in portubus, aquis, aquarum fundis et ripis, nobis subiectis, et intra bona nostra, meritis exigentibus honestorum consulum in Lubeke, ipsi civitati Lubicensi et omnibus eius praesentis et futuri temporis inhabitatoribus eam concedimus libertatem, quod ibidem ab omnibus theloneis et ungeldis liberi sint penitus et exemti, et si, quod absit, in dictis locis aut in eorum aliquo naufragium patientur, eis libere bona post naufraugium in omni iure pertineant, quibus ante naufragium pertinebant, dummodo nobis, et praesentis et futuri temporis opidorum et civitatum nostrarum, scilicet Lodenrodhe et Cogkele, inhabitatoribus, eadem libertates in omnibus articulis et conditionibus antedictis, et generaliter civitatibus nostris sine diminutione qualibet observentur. In cuius rei testimonium praesens scriptum sigillo nostro duximus muniendum. Datum Lubeke, anno Domini MCC nonagesimo sexto, Urbani papae.


Liv-, Esth- und Curlaendisches Urkundenbuch nebst Regesten. Herausgegeben von Friedrich Georg von Bunge. Dritter Band. Reval 1857. No DLXIII, b.